monumenta.ch > Plinius > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 33
{VIII} propter haec discrimina C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum est fastus, ut, quae sub divo Augusto impleri non potuerant, decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam ferreo anulo et equites iudicesque intellegebantur. adeoque id promiscuum esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura eius unus ex equitibus Flavius Proculus CCCC ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis.